PHALANX

PHALANX
I.
PHALANX
Arachnes frater, Atticae regionis incola, ubi adolevisset, artem militarem a Pallade didicisse fertur, cum Arachne soror omnia illa diligenter didicisset, quae spectant ad telae consiciendae et ad suendi artificium. At cum Phalanx rem habuisset cum sorore, fama est, ita facti turpitudine commotam esse Deam, tamque graviter facinus tulisse, ut ambos in serpentes viperas verterit. Arachne gravida ex fratre, iussa est a Pallade, non sine maximo vitae discrimine, parere; quare a filiis corrosa fuit: quod etiam ceteris eiusdem generis dicitur postmodum accidisse. Natal. Com. l. 6. c. 21.
II.
PHALANX
Linguâ Macedonicâ Legio. Aliis cuneus fuit militum, quando scil. pes pedi, clypeus clypeo, vir viro in acie conserebantur; testudo vel armorum connexio, octo hominum milia continebat: agmen confertum, quod Graeci Συνασπισμὸν vocant. Franc. Gouldmannus Diction. Lat. Angl. ex Etymol. Polyb. l. 5. circa 25000. et ad minimum 20000. peditum continuisse scribit: Sed numerus saepe variavit. De illa sic Curtius l. 3. c. 2. Macedonum acies torva sane et inculta, clypeis hastisque immobiles cuneos, et conserta robora virorum teget: Ipsi Phalangem vocant, peditum stabile agmen; Vir viro, armis arma conserta sunt: ad nutum monentis intenti, sequi signa, ordines servare didicêre. Quod imperatur, omnes exaudiunt, etc. Ubi ad verba, immobiles cuneos, notat Freinshemius, sic fuisse, cum seil. densarentur, ita ut non posset vir in acie se convertere, nisi tota acies et Phalanx simul moveretur, unde conserta robora Auctorem addere. Sensum itaque verborum hunc vult esse: Macedonum acies, quam Phalanga nominant, torva et formidabilis, teget clypeis et hastis robustissimos viros in phalange confertim firmiterque constantes, quia locô et gradu moveri non possunt. Omnium optime stantis in campo ordo et facies cognosci poterit ex Appiani Syriacis, ubi de Antiochi contra Cn. Domitium phalange, Robur, inquit, erat Phalanx XVI. M. Macedonum ornata ex instituto Regum priscorum Alexandri Philippique. Haec media acies fuit in decem partes divisa, earum singulae in fronte quinquagenos armatos habebant: a fronte introrsus in duos et triginta ordines patebant acies (in singularum partium lateribus duo et viginti) Phalanx muri speciem prae se ferebat, elephantis inter partes eminentibus, tamquam turribus. Milites phalangitae sarissas habebant, sicut Armigeri et Corporis Custodes lanceas, At robur Phalangis, adeoque Exercitus universi, in utroque erat cornu, dextero ac sinistro, quae ambo e lectissimo constabant milite, robore et proceritate corporis eminente, qui Argyraspides dicti, ut vidimus, ideo μεγίςτων ἀνδρῶν Polyaeno appellantur.
etc Sic apud Lacedaemonios Mora, de qua vide Corn. Nepotem, l. 11. c. 2. apud Helvetios Erinaceus, celebres fuêre: quorum utrumque ordinem certum militum fortissimorum designavit, illud quidem a Graeco μοῖρα, hoc ab erinacei animalis figura ac similitudine appellatum. Vide de posteriore Ios. Simlerum descript. Helvetiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Phalanx — (From Ancient Greek polytonic| ( finger )) can have many meanings, as the original Greek also did: The Greek meaning was one of a military formation, it consisted of four sides resembling a rectangle. For the most part this strategy worked but… …   Wikipedia

  • Phalanx — Pha lanx, n.; pl. {Phalanxes}, L. {Phalanges}. [L., from Gr. ?.] 1. (Gr. Antiq.) A body of heavy armed infantry formed in ranks and files close and deep. There were several different arrangements, the phalanx varying in depth from four to twenty… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Phalanx — Sf geschlossene Schlachtreihe erw. bildg. (18. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. phalanx, dieses aus gr. phálanx, eigentlich Baumstamm, Block . So bezeichnet wurde die Schlachtreihe der griechischen Fußkämpfer.    Ebenso nndl. falanx, ne. phalanx …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • phalanx — (n.) 1550s, from Gk. phalanx (gen. phalangos) line of battle, battle array, also finger or toe bone, originally round piece of wood, trunk, log, of unknown origin, perhaps from PIE root *bhelg plank, beam (Cf. O.E. balca balk; see BALK (Cf.… …   Etymology dictionary

  • Phalanx — »Schlachtreihe; geschlossene Front«: Das Fremdwort wurde im 18. Jh. aus gleichbed. lat. phalanx entlehnt, das seinerseits aus griech. phálagx »Schlachtreihe« stammt. Das griech. Wort ist mit seiner eigentlichen Bedeutung »Walze; Balken,… …   Das Herkunftswörterbuch

  • phalanx — [fā′laŋks΄, fal′aŋks΄] n. pl. phalanxes; also, and for PHALANX 5 always, phalanges [fə lan′jēz΄] [L < Gr, line of battle, bone between fingers, orig., log < IE base * bhel , log > BALK] 1. an ancient military formation of infantry in… …   English World dictionary

  • Phalanx — (gr.), 1) ursprünglich u. schon bei Homer die Schlachtordnung in geschlossener Linie, wo die Krieger nach Stämmen od. Geschlechtern in der Fronte standen u. nach Muth u. Kraft sich hinter einander reiheten. Später wurde die P. die Grundlage der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Phalanx — (griech., »geschlossene Reihe«), bei den Griechen das Heer in Schlachtordnung, besonders die mehrere Glieder tiefe Ausstellung der schweren Infanterie, vornehmlich in der von König Philipp von Mazedonien begründeten und in der hellenistischen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Phalanx — (grch.), geschlossene Schlachtreihe; insbes. die Kernschar des mazedon. mit Speeren bewaffneten Fußvolks, eine im Viereck eng aneinander geschlossene Masse [Tafel: Kriegswesen I, 1]. (S. auch Phalangen.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Phalanx — Phalanx, griech., Schlachtreihe; die tiefe Aufstellung des schwerbewaffneten griech. Fußvolks; insbesonders das schwerbewaffnete macedon. Fußvolk, ein eigenes Corps bildend, 16 Mann tief, dicht geschlossen, mit 14 langen Speeren bewaffnet, auf… …   Herders Conversations-Lexikon

  • phalanx — index band, mass (body of persons) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”